GANERBII

GANERBII
GANERBII
societas apud Germanos am pla, potens, et antiqua, a nobilium conditione parum distar. Eius origo a tempore, da das Faustrecht im schwange gieng, i. e. cum vis pro iure esset. Tum enim ante factam, et promulgatam legem publicae pacis, i. e. dem Landfriden, cum passim itinera essent minus dsecura, et latrones in arcibus, apud sui generis homines latitarent: alii Nobiles., quibus virtutis quam rapinae cura potior, arces sibi mnnitas construxêrunt, quibus tuti essent; cumque suis soli viribus niti non possent, fraternitates, et confoederationes quasdam, certis pactis legibusque contraxêrunt, den Burgfriden i. e. pacem castrensem appellatas. Confoederatos autem hos Ganerbios vocarunt, quasi gemeine Erben, i. e. communes heredes, et condominos: quorum unius familiâ exstinctâ, ad reliquos confratres portio eius, quam quisque, ab locupletandas reditibus'arces illas communi securitati destinatas, comtulerat, rediit. Sed hi ipsi postmodum in rapinas mutuasque iniurias versi, Imperiali Constitutione Maximiliani Imp. in Comitiis Augustanis A. C. 1500 promulgatâ, saepiusque dein confirmatâ coerceri habuêrunt necesse. Arces et munitiones, die Generbeheuser, hae recenfentur; Arx Rotenburgensis, non procul a Norimberga, Friburgum in Werteravia, arx Salisburgum ad Salam, in Franconia: Quarum singulae suos Burggravios iudicis loco, suasque leges, et Regalia: Rotenburgensis mprimis, quae ab antiquis Dominis ad coronam Bohemiae, inde ad El. Palatinum pervenit: reservato tamen recto domino, Condominos numerat plnres quam 70. Nobiles. Civitates quoque nonnullae Ganarbicae sunt: Crucencaum ad El. Palatinum, et Marchion. Badensem, et Smalcaldi ad Principes olim Hennebergenses, et Hassiae Landgravios pertinentes. Talis quoque Hebron in Sacris literis fuisse videtur, vide Cont. Rutershus inpartition. iuris feud. l. 1. c. 17. Et de bonis Ganerbicis, modo illa administrandi, renuntiatione, aliis, Limnaeum de I. P. Spelmann. Gloss. Arch. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”